Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quorum cohortes militum postero die ante oppidum Iuba conspicatus, suam esse praedicans praedam, magnam partem eorum interfici iussit, paucos electos in regnum remisit, cum Varus suam fidem ab eo laedi uereretur neque resistere auderet.

ipse equo in oppidum vectus prosequentibus compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser. Sulpicius et Licinius Damasippus, paucis diebus quae fieri vellet, Uticae constituit atque imperavit, diebus aeque post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.

Dictatore habente comitia Caesare consules creantur Iulius Caesar et P. Servilius; is enim erat annus, quo per leges ei consulem fieri liceret.

his rebus confectis, cum fides tota Italia esset angustior, neque creditae pecuniae solverentur, constituit ut arbitri darentur; per eos fierent aestimationes possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante bellum fuisset, atque eae creditoribus traderentur.

hoc et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumque, qui fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimavit.

item praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta, in integrum restituit, qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti vellet, proinde aestimans ac si usus esset, quoniam sui fecissent potestatem.

statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.

His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis xi dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit.

eo legiones xii, equitatum omnem venire iusserat. sed tantum navium repperit ut anguste xv milia legionariorum militum, d equites transportari possent. hoc unum inopia navium Caesari ad celeritatem conficiendi belli defuit.

atque eae ipsae copiae hoc infrequentiores inponuntur, quod multi Gallia tot bellis defecerant longumque iter ex Hispania magnum numerum deminuerat, et gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudine temptaverat.

Pompeius annuum spatium ad conparandas copias nactus, quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat, magnam ex Asia Cycladibusque insulis Corcyra Athenis Ponto Bithynia Syria Cilicia Phoenice Aegypto classem coegerat, magnam omnibus locis aedificandam curaverat,

magnam imperatam Asiae Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegerat, magnam societates earum provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.

Legiones effecerat civium Romanorum viiii: v ex Italia quas traduxerat; unam ex Cilicia veteranam, quam factam ex duabus gemellam appellabat; unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus, qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant; duas ex Asia, quas Lentulus consul conscribendas curaverat.

praeterea magnum numerum ex Thessalia Boeotia Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat; his Antonianos milites admiscuerat.