Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

at equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem nostram et aversos proterere incipit.

cum cohortes ex acie procucurrissent, Numidae integri celeritate impetum nostrorum effugiebant, rursusque ad ordines suos se recipientes circumibant et ab acie excludebant. sic neque in loco manere ordinesque servare, neque procurrere et casum subire tutum videbatur.

hostium copiae submissis ab rege auxiliis crebro augebantur; nostros vires lassitudine deficiebant, simul ii qui vulnera acceperant, neque acie excedere, neque in locum tutum referri poterant, quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur.

hi de sua salute desperantes, ut extremo vitae tempore homines facere consuerunt, aut suam mortem miserabantur aut parentes suos commendabant, siquos ex eo periculo fortuna servare potuisset. plena erant omnia timoris et luctus.

Curio ubi perterritis omnibus neque cohortationes suas neque preces audiri intellegit, unam ut in miseris rebus spem reliquam salutis esse arbitratus proximos colles capere universos atque eo signa inferri iubet. hos quoque praeoccupat missus a Saburra equitatus.

tum vero ad summam desperationem nostri perveniunt et partim fugientes ab equitatu interficiuntur, partim integri procumbunt.

hortatur Curionem Cn. Domitius praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se ab eo non discessurum pollicetur.

at Curio numquam se amisso exercitu, quem a Caesare fidei commissum acceperit, in eius conspectum reversurum confirmat atque ita proelians interficitur.

equites ex proelio perpauci se recipiunt; sed ii quos ad novissimum agmen equorum reficiendorum causa substitisse demonstratum est, fuga totius exercitus procul animadversa sese incolumes in castra conferunt. milites ad unum omnes interficiuntur.

His rebus cognitis Marcius Rufus quaestor in castris relictus a Curione cohortatur suos, ne animo deficiant. illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur. pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus adpulsas habeant.

sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubae dicerent, alii cum legionibus instare Varum iamque se pulverem venientium cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii classem hostium celeriter advolaturam suspicarentur. itaque perterritis omnibus sibi quisque consulebat.

qui in classe erant, proficisci properabant. horum fuga navium onerariarum magistros incitabat; pauci lenunculi ad officium imperiumque conveniebant.

sed tanta erat completis litoribus contentio, qui potissimum ex magno numero conscenderent, ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur, reliqui hoc timore propius adire tardarentur.

Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae, qui aut gratia aut misericordia valerent aut naves adnare possent, recepti in Siciliam incolumes pervenirent. reliquae copiae missis ad Varum noctu legatorum numero centurionibus sese ei dediderunt.