Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Haec fient.
- Ut modo fiant.
- Fient: me vide.
- Pater exit: abi, die, esse argentum, Phaedriae.
DEMIPHO. GETA. CHREMES.De. Ge. Ch. Ge. De. Ge. Ch. De. Ch. De. Ch.
- Quietus esto, inquam: ego curabo ne quid verborum duit.
- Hoc temere nunquam amittam ego a me quin mihi testes adhibeam:
- Cui dem, et quamobrem dem, commemorabo.
- Ut cautus est, ubi nihil opus est!
- Atqui ita opus facto est; at matura, dum libido eadem haec manet;
- Nam, si altera illaec magis instabit, forsitan nos reiciat.
- Rem ipsam putasti.
- Duc me ad eum ergo.
- Non moror.
- Ubi hoc egeris,
- Transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc prius quam hinc abeat:
- Dicat nos dare eam Phormioni nuptum, ne succenseat;
- Et magis esse illum idoneum, qui ipsi sit familiarior;
- Nos nostro officio nihil digresses esse; quantum is voluerit
- Datum esse dotis.
- Quid tua, malum, id refert?
- Magni, Demipho.
- Non satis est tuum te officium facere, si non id fama approbat.
- Volo ipsius quoque voluntate hoc fieri, ne se eiectam praedicet.