Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- In nervum potius ibit.
- Nihil est, Antipho,
- Quin male narrando possit depravarier.
- Tu id quod boni est excerpis; dicis quod mali est.
- Audi nunc contra iam: si argentum acceperit,
- Ducenda est uxor, ut ais: concedo tibi.
- Spatium quidem tandem apparandis nuptiis,
- Vocandi, sacrificandi dabitur paululum.
- Interea amici quod polliciti sunt dabunt:
- Inde istis reddet.
- Quamobrem? aut quid dicet?
- Rogas?
- "Quot res postilla monstra evenerunt mihi!
- Introiit in aedes ater alienus canis;
- Anguis per impluvium decidit de tegulis;
- Gallina cecinit; interdixit hariolus;
- Haruspex vetuit ante brumam aliquid novi
- Negoti incipere; quae causa est iustissima."