Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ita ut acquum fuerat, volui uxorem ducere:
- Nam mihi veniebat in mentem eius incommodum,
- In servitutem pauperem ad ditem dari:
- Sed mihi opus crat, ut aperte tibi nunc fabuler,
- Aliquantulum quae afferret qui dissolverem
- Quae debeo; et etiam nunc, si vult Demipho
- Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi,
- Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari."
- Utrum stultitia facere ego hunc an malitia
- Dicam, scientem an imprudentem, incertus sum.
- Quid si animam debet?
- "Ager oppositus est pignori,
- Ob decem minas," inquit.
- Age, age; iam ducat: dabo.
- "Aediculae item sunt ob decem alias."
- Oi! hui!
- Nimium est.
- Ne clama: petito hasce a me decem.
- "Uxori emenda ancillula est: tum pluscula