Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Satin illi Di sunt propitii?
- "Nam sat scio,
- Si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,
- Ut est ille bonus vir, tria non commutabitis
- Verba hodie inter vos."
- Quis te istaec iussit loqui?
- Immo non potuit melius pervenirier
- Eo quo nos volumus.
- Occidi.
- Perge eloqui.
- A primo homo insanibat.
- Cedo, quid postulat?
- Quid? nimium quantum libuit.
- Die.
- Si quis daret
- Talentum magnum.
- Immo malum hercle: ut nihil pudet.
- Quod dixi adeo ei. "Quaeso quid si filiam
- Suam unicam locaret? parvi retulit
- Non suscepisse: inventa est quae dotem petat."
- Ad pauca ut redeam, ac mittam illius ineptias;
- Haec denique eius fuit postrema oratio:
- "Ego," inquit, "iam a principio amici filiam,