Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Si quis me quaeret rufus—
- Praesto est; desine.
- Oh!
- At ego obviam conabar tibi, Dave.
- Accipe, hem,
- Lectum est: conveniet numerus quantum debui.
- Amo te, et non neglexisse habeo gratiam.
- Praesertim ut nunc sunt mores. Adeo res redit;
- Si quis quid reddit, magna habenda est gratia.
- Sed quid tu es tristis?
- Egone? neseis quo in metu et
- Quanto in periclo simus?
- Quid istuc est?
- Scies,
- Modo ut tacere possis.
- Abi sis, insciens.
- Cuius tu fidem in pecunia perspexeris,
- Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri est
- Te fallere?
- Ergo ausculta.
- Hanc operam tibi dico.
- Senis nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem
- Nostine?
- Quidni?
- Quid? eius gnatum Phaedriam?
- Tamquam te.