Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Heri ad me venit. Erat ei de ratiuncula
- Iampridem apud me reliquum pauxillulum
- Nummorum; id ut conficerem. Confeci: affero.
- Nam herilem filium eius duxisse audio
- Uxorem: ei, credo, munus hoc corraditur.
- Quam inique comparatum est hi qui minus habent
- Ut semiper aliquid addant divitioribus.
- Quod ille unciatim vix de demenso suo,
- Suum defrudans genium, comparsit miser,
- Id illa universum abripiet, haud existimans
- Quanto labore partum. Porro autem Geta
- Ferietur alio munere, ubi hera pepererit;
- Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies;
- Ubi initiabunt. Omne hoc mater auferet:
- Puer causa erit mittendi. Sed videon Getam?