Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?
  2. Nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam
  3. Revereri saltem? non pudere? O facinus audax! o Geta
  4. Monitor!
Ge.
  1. Vix tandem.
De.
  1. Quid mihi dicent, aut quam causam reperient,
  2. Demiror.
Ge.
  1. Atqui repperi iam: aliud cura.
De.
  1. Anne hoc dicet mihi,
  2. "Invitus feci: lex coegit?" Audio. Fateor.
Ge.
  1. Places.
De.
  1. Verum scientem, tacitum, causam tradere adversariis;
  2. Etiamne id lex coegit?
Ph.
  1. Illud durum.
Ge.
  1. Ego expediam: sine.
De.
  1. Incertum est quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mihi obtigit:
  2. Ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere:
  3. Quamobrem omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime
  4. Meditari secum oportet quo pacto adversam aerumnam ferant;
  5. Pericla, damna, exilia! Peregre rediens semper cogitet
  6. Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae;
  7. Communia esse haec; nequid horum unquam accidat animo novum: