Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Loquarne? incendam: taceam? instigem: purgem me? laterem lavem.
  2. Eheu me miserum: quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
  3. Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet; nam absque eo esset,
  4. Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam:
  5. Aliquid convasassem, atque hinc me protinam coniicerm in pedes.
An.
  1. Quam hic fugam aut furtum parat?
Ge.
  1. Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerere insistam via?
Phi.
  1. Te nominat.
An.
  1. Nescio quod magnum hoc nuntio exspecto malum.
Ph.
  1. Ah, sanusne es?
Ge.
  1. Domum ire pergam: ibi plurimum est.
Ph.
  1. Revocemus hominem.
An.
  1. Sta ilico.
Ge.
  1. Hem,
  2. Satis pro imperio, quisquis es.
An.
  1. Geta.
Ge.
  1. Ipse est quem volui obviam.
Ani.
  1. Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
Ge.
  1. Faciam.
An.
  1. Eloquere.
Ge.
  1. Modo apud portum—
An.
  1. Meumne?—
Ge.
  1. Intellexti.
An.
  1. Occidi.
Ge.
  1. Hem.
An.
  1. Quid agam?
Ph.
  1. Quid ais?
Ge.
  1. Huius patrem vidisse me, patruum tuum.
An.
  1. Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?