Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Et si tibi res sit cum eo lenone quocum mihi est, tum sentias.
  2. Ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet poenitet.
An.
  1. At tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,
  2. Cui de integro est potestas etiam consulendi quid velis;
  3. Retinere, amare, amittere. Ego in eumn incidi infelix locum
  4. Ut neque mihi eius sit amittendi nec retinendi copia.
  5. Sed quid hoc est? videone ego Getam currentem huc advenire?
  6. Is est ipsus: hei timeo miser quam hic nunc mihi nuntiet rem.
GETA. ANTIPHO. PHAEDR1A.
Ge.
  1. Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere repperis:
  2. Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala,
  3. Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham:
  4. Nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
An.
  1. Quidnam ille commotus venit?
Ge.
  1. Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est. Herus adest.
An.
  1. Quid istuc mali est?
Ge.
  1. Quod quum audierit, quod eius remedium inveniann iracundiae?