Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Difficilem ostendes te esse, et ignosces tamen
  2. Post; et id ingratum.
Ch.
  1. Ah, nescis quam doleam.
Me.
  1. Ut libet.
  2. Quid hoc quod volo, ut illa nubat nostro? nisi quid est
  3. Quod mavis.
Ch.
  1. Immo et gener et affines placent.
Me.
  1. Quid dotis dicam te dixisse filio?
  2. Quid obticuisti?
Ch.
  1. Dotis?
Me.
  1. Ita dico.
Ch.
  1. Ah!
Me.
  1. Chreme,
  2. Ne quid vereare si minus: nihil nos dos movet.
Ch.
  1. Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis.