Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat
  2. Tibi credere omnia, abs te petere et poscere;
  3. Ne quam aliam quaerat copiam, ac te deserat.
Ch.
  1. Immo abeat multo malo quovis gentium,
  2. Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem:
  3. Nam, si illi pergo suppeditare sumtibus,
  4. Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit.
Me.
  1. Quot incommoditates in hac re accipies, nisi caves?