Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Eius sibi complacitam formam, postquam aspexerit;
- Hanc cupere uxorem.
- Modone quae inventa est?
- Eam.
- Et quidem iubebit posci.
- Quamobrem istuc, Syre?
- Nam prorsum nihil intelligo.
- Hui! tardus es.
- Fortasse.
- Argentum dabitur ei ad nuptias,
- Aurum, atque vestem, qui,—tenesne?
- Comparet?
- Id ipsum.
- At ego illi neque do, neque despondeo.
- Non? quamobrem?