Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Vah, gloriare evenisse ex sententia?
- Non hercle vero : verum dico.
- Dic, quid est?
- Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
- Menedemo dixit Clinia; et ea gratia
- Secum adduxisse, ne tu id persentisceres.
- Probe.
- Dic sodes.
- Nimium, inquam.
- Immo sic satis.
- Sed porro ausculta quod superest fallaciae.
- Sese ipse dicet tuam vidisse filiam;