Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quod tibi dem.
Ba.
  1. Dignam me putas quam illudas?
Sy.
  1. Non est temere.
Ba.
  1. Etiamne tecum res hic mihi est?
Sy.
  1. Minime: tuum tibi reddo.
Ba.
  1. Eatur.
Sy.
  1. Sequere hac. Heus, Dromo.
Dr.
  1. Quis me vult?
Sy.
  1. Syrus.
Dr.
  1. Quid est rei?
Sy.
  1. Ancillas omnes Bacchidis traduce huc ad vos propere.
Dr.
  1. Quamobrem?
Sy.
  1. Ne quaeras: efferant quae secum huc attulerunt.
  2. Sperabit sumtum tibi senex levatum esse harum abitu.
  3. Nae ille haud scit paullum lucri quantum ei damni apportet.
  4. Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies.