Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat.
- Quid inceptat?
- Dic me hic oppido esse invitam, atque asservari;
- Verum aliquo pacto verba me his daturam esse, et venturam.
- Perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso?
- Iube maneat.
- I.
- Quin est paratum argentum.
- Quin ego maneo.
- Atqui iam dabitur.
- Ut libet: num ego insto?
- At scin quid, sodes?
- Quid?
- Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, et tua pompa
- Eo traducenda est.