Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- At sic opinor. Non potest. Immo optime. Euge, habeo optimam.
- Retraham hercle opinor ad me idem illud fugitivum argentum tamen.
CLINIA. SYRUS.Cl. Sy. Cl.
- Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta
- Quae mihi aegritudinem afferat: tanta haec laetitia oborta est.
- Dedo patri me nunc iam ut frugalior sim quam vult.
- Nihil me fefellit: cognita est, quantum audio huius verba.
- Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.
- O mi Syre, audistine obsecro?