Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ita hac re in angustum oppido nunc meae coguntur copiae;
- Nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex.
- Nam quod de argento sperem, aut posse postulem me fallere,
- Nihil est: triumpho si licet me latere tecto abscedere.
- Crucior, bolum tantum mihi ereptum tam de subito e faucibus.
- Quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineunda est mihi.
- Nihil tam difficile est quin quaerendo investigari possiet.
- Quid si hoc nunc sic incipiam? Nihil est. Quid si sic? Tantundem egero.