Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- At id omitto: misericordia, animus maternus: sino.
- Quam bene vero abs te prospectum est! quid voluisti? cogita.
- Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime,
- Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam.
- Credo id cogitasti: " Quidvis satis est dum vivat modo."
- Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum sciunt?
- Melius, peius; prosit, obsit; nihil vident, nisi quod libet.
- Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor: nunc hoc te obsecro,