Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dedi
- Exponendam.
- O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam!
- Perii: quid ego feci?
- Rogitas?
- Si peccavi, mi Chreme,
- Insciens feci.
- Id equidem ego si tu neges, certo scio
- Te inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia:
- Tot peccata in hac re ostendis: nam iam primum, si meum
- Imperium exsequi voluisses, interemtam oportuit;
- Non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.