Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia.
  2. Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodie
  3. Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam;
  4. Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet,
  5. Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito.
  6. Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi.
Sy.
  1. Quid istic narrat?
Cl.
  1. Perii.
Sy.
  1. Clitipho, haec ego praecipio tibi?
  2. Hominis frugi et temperantis functus es officium?