Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum:
  2. Nam istaec quidem contumelia est,
  3. Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare.
  4. Vel heri in vino quam immodestus fuisti!
Sy.
  1. Factum.
Ch.
  1. Quam molestus!
  2. Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset.
  3. Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas.
Cl.
  1. At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater.
Ch.
  1. Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper.