Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audivit?
Ch.
  1. Syre.
Sy.
  1. Hem.
Ch.
  1. Quid tu istic?
Sy.
  1. Recte equidem: sed te miror, Chreme,
  2. Tam mane qui heri tantum biberis.
Ch.
  1. Nihil nimis.
Sy.
  1. "Nihil" narras? visa vero est, quod dici solet,
  2. Aquilae senectus.
Ch.
  1. Heia.
Sy.
  1. Mulier commoda et
  2. Faceta haec meretrix.
Ch.
  1. Sane, idem visa est mihi.
Sy.
  1. Et quidem hercle forma luculenta.
Ch.
  1. Sic satis.
Sy.
  1. Ita non ut olim; sed uti nunc, sane bona: