Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi.
  2. A me nescio quis exit: concede hinc domum,
  3. Ne nos inter nos congruere sentiant.
SYRUS. CHREMES.
Sy.
  1. Hac illac circumcursa: inveniendum est tamen
  2. Argentum: intendenda in senem est fallacia.
Ch.
  1. Num me fefellit hosce id struere? Videlicet
  2. Quia Cliniae ille servus tardiusculus est,
  3. Idcirco huic nostro tradita est provincia.