Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Immo ille fuit senex importunus semper: et nunc nihil magis
- Vereor quam ne quid in illum iratus plus satis faxit, pater.
- Illene? sed reprimam me: nam in metu esse hunc illi est utile.
- Quid tute tecum?
- Dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.
- Fortasse aliquantum iniquior erat praeter eius libidinem:
- Pateretur; nam quem ferret, si parentem non ferret suum?
- Huncine erat aequum ex illius more, an illum ex huius vivere?
- Et quod illum insimulat durum, id non est: nam parentum iniuriae