Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut siet suae:
  2. Eam misere amat: propter eam haec turba atque abitio evenit.
Ch.
  1. Scio.
Cl.
  1. Nunc servulum ad eam in urbem misit, et ego nostrum una Syrum.
Ch.
  1. Quid narrat?
Cl.
  1. Quid ille? miserum se esse.
Ch.
  1. Miserum? quem minus crederes?
  2. Quid reliqui est quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona;
  3. Parentes, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, divitias?
  4. Atque haec perinde sunt ut illius animus qui ea possidet:
  5. Qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala.