Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Lepidu'slepidus es ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro.
Ast.
  1. Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus.
Strat.
  1. Age prior prompta aliquid.
Strab.
  1. Immo tu prior perde et peri.
Strat.
  1. Em tibi talentum argenti. †Philippices est, tene tibi.
Phron.
  1. Tanto melior, noster esto—sed de vostro vivito.
Strat.
  1. Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times?
Strab.
  1. Tu peregrinu'speregrinus es , hic ego habito: non cum zona ego ambulo:
  2. pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
  3. quid dedi! ut discinxi hominem.
Strab.
  1. Immo ego vero, qui dedi.