Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri†
  2. †capas dicit auaui consultam istuc mihi homo†
  3. cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei.
Strab.
  1. Volgo ad se omnis intromittit.
Strat.
  1. Abstine istac tu manum.
Strab.
  1. Iam hercle cum magno malo tu vapula vir strenuos.
Strat.
  1. Dedi ego huic aurum.
Strab.
  1. Át ego argentum.
Strat.
  1. †eat apale puram.
Strab.
  1. At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo.
  2. meliust te minis certare mecum quam minaciis.