Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. tibi sit ad me revisas, et valeas.—
Din.
  1. Vale.
  2. pro di immortales, non amantis mulieris,
  3. sed sociae únanimantis, fidentis fuit
  4. officium facere quod modo haec fecit mihi,
  5. suppositionem pueri quae mihi credidit,
  6. germanae quod sorori non credit soror.
  7. ostendit sese iam mihi medullitus:
  8. scio mi ínfidelem numquam, dum vivat, fore.
  9. egone illam ut non amem? egone illi ut non bene velim?
  10. me potius non amabo quam huic desit amor.