Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Babyloniensem, qui quasi uxorem sibi
  2. me habebat anno, dum hic fuit.
Din.
  1. Ego senseram.
  2. sed quid istuc? cui rei te adsimulare retulit?
Phron.
  1. Vt esset aliquis laqueus et redimiculum,
  2. reversionem ut ad me faceret denuo.
  3. nunc huc remisit nuper ad me epistulam,
  4. sese experturum quanti sese penderem:
  5. si quod peperissem id non necarem ac tollerem,
  6. bona sua med habiturum omnia esse.
Din.
  1. Ausculto lubens.