Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quod tu hic me absente novi negoti gesseris?
Phron.
  1. Quid id est?
Din.
  1. Primumdum, cum tu es aucta liberis
  2. cumque bene provenisti salva, gaudeo.
Phron.
  1. Concedite hinc vos intro atque operite ostium.
  2. tu nunc superstes solus sermoni meo es.
  3. tibi mea consilia summa semper credidi.
  4. equidem neque peperi puerum neque praegnas fui;
  5. verum adsimulavi me esse praegnatem: haud nego.
Din.
  1. Quem propter, o mea vita?
Phron.
  1. Propter militem