Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Pudendumst vero clurinum pecus.
- advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus,
- quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?
- an eo bella es, quia accepisti ármillas aeneas?
- Nunc places, cum mi inclementer dicis.
- Quid hoc quod te rogo?
- mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos?
- pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias.
- Ne attigas me.
- Egon te tangam? íta me amabit sarculum,
- ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem