Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Redi véro actutum. ego interim hic apud vos opperibor.—
Ast.
  1. Hahahaé, requievi,
  2. quia íntro abiit odiúm meum.
  3. tandém sola súm. nunc quidém meo arbitrátu
  4. loquár liberé quae volam ét quae lubébit.
  5. huic hómini amanti méa era apud nos naéniam dixit domi,
  6. nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.
  7. verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere,
  8. magisque ádeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius.
  9. dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus,
  10. iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst.