Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Heia, haud itast res.
D.
  1. Ain tu eam me amare?
A.
  1. Immo unice unum.
D.
  1. Peperisse audivi.
A.
  1. Ah obsecro, tace, Diniarche.
D.
  1. Quid iam?
Ast.
  1. Horresco misera, mentio quotiens fit partionis,
  2. ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo,
  3. vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat.
Din.
  1. Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?
  2. nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.