Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio.
Charm.
  1. Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit.
  2. Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.
Syc.
  1. Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,
  2. quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius,
  3. quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,
  4. eo conductor melius de me nugas conciliaverit.
  5. ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.
  6. ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.
  7. nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,
  8. dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.
Charm.
  1. Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt,
  2. ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
  3. loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.
  4. credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
  5. magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.