Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam
- ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret,
- culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.
- praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres.
- nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast:
- cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:
- in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.
- atque ego istum agrum tíbi relinqui ób eam rem enixe expeto,
- ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam
- cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.
- Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero,
- ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum:
- scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser;
- ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi.
- et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.
- At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere †