Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- qui bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis.
- Egone?
- Tune.
- Quid male facio?
- Quod ego nolo, id cum facis.
- Tuae rei bene consulere cupio.
- Tu mihi es melior quam egomet mihi?
- sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.
- An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies?
- Nullum beneficium ésse duco id quod quoi facias non placet.
- scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat,
- nec tuis depellar dictis quin rumori serviam.
- Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres:
- itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui,
- ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes?
- atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres,