Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,
  2. dic hoc negoti quo modo actumst.
Stas.
  1. Ibitur.
Lesb.
  1. Et gratulator meae sorori.
Stas.
  1. Scilicet.
Phil.
  1. I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis
  2. dies cónstituatur; eadem haec confirmabimus.—
Lesb.
  1. Tu ístuc cura quod iussi. ego iam hic ero.—
  2. dic Callicli, me ut convenat.
Stas.
  1. Quin tu i modo.
Lesb.
  1. De dote ut videat quid opus sit facto.
Stas.
  1. I modo.
Lesb.
  1. Nam certumst sine dote haud dare.
Stas.
  1. Quin tu i modo.
Lesb.
  1. Neque enim illi damno umquam esse patiar
Stas.
  1. Abi modo.