Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quid censes? homost:
  2. volt fieri liber, verum quod det non habet.
Lesb.
  1. Et ego esse locuples, verum nequiquam volo.
Stas.
  1. Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet.
Lesb.
  1. Quid tecum, Stasime?
Stas.
  1. De istoc quod dixti modo:
  2. si ante voluisses, esses; nunc sero cupis.
Phil.
  1. De dote mecum convenire nil potest:
  2. quid tibi lubet tute agito cum nato meo.
  3. nunc tuam sororem filio posco meo.
  4. quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis?
Lesb.
  1. Quid istíc? quando ita vis: di bene vortant. spondeo.
Stas.
  1. Numquam edepol quoiquam tam expectatus filius
  2. natus quam illuc est spondeo natum mihi.
  3. di fortunabunt vostra consilia.
Phil.
  1. Ita volo.