Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Nunc ut scias hic factiones atque opes
- non esse neque nos tuam neglegere gratiam,
- sine dote posco tuam sororem filio.
- quae res bene vortat—habeon pactam? quid taces?
- Pro di immortales, condicionem quoius modi.
- Quin fabulare di bene vortant, spondeo?
- Eheú ubi usus nil erat dícto, spondeo
- dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.
- Quom adfinitate vostra me arbitramini
- dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.
- sed si haec res graviter cecidit stultitia mea,
- Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo
- dotem sorori; nam is de divitiis meis
- solus superfit praeter vitam relicuos.
- Profecto dotem nil moror.
- Certumst dare.