Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. O amice, salve, átque aequalis. ut vales,
  2. Megaronides?
Meg.
  1. Et tu edepol salve, Callicles.
Cal.
  1. Valen? valuistin?
Meg.
  1. Valeo, et valui rectius.
Cal.
  1. Quid tua agit uxor? ut valet?
Meg.
  1. Plus quam ego volo.
Cal.
  1. Bene hercle est illam tibi valere et vivere.
Meg.
  1. Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est.
Cal.
  1. Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.
Meg.
  1. Eho tu, tua uxor quid agit?
Cal.
  1. Immortalis est,
  2. vivit victuraque est.
Meg.
  1. Bene hercle nuntias,
  2. deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat.
Cal.
  1. Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.