Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali.
  2. nimioque hic pluris pauciorum gratiam
  3. faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus.
  4. ita vincunt illud conducibile gratiae,
  5. quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt
  6. remoramque faciunt rei privatae et publicae.
Callicles
  1. Larem corona nostrum decorari volo.
  2. uxor, venerare ut nobis haec habitatio
  3. bona fausta felix fortunataque evenat—
  4. teque ut quam primum possim videam emortuam.
Meg.
  1. Hic ille ést, senecta aetate qui factust puer,
  2. qui admisit in se culpam castigabilem.
  3. adgrediar hominem.
Cal.
  1. Quoia hic vox prope me sonat?
Meg.
  1. Tui benevolentis, sí ita es ut ego te volo,
  2. sin aliter es, inimici atque irati tibi.