Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Dico.
Phil.
  1. Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris
  2. atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit
  3. (adposita cena sit, popularem quam vocant),
  4. si illi congestae sint epulae a cluentibus:
  5. si quid tibi placeat quod illi congestum siet,
  6. edisne an incenatus cum opulento accubes?
Lesb.
  1. Edim, nisi si ille votet.
Stas.
  1. At pol ego etsi votet
  2. edim, atque ambabus malis expletis vorem,
  3. et quod illi placeat praeripiam potissimum,
  4. neque illí concedam quicquam de vita mea.
  5. verecundari neminem ápud mensam decet,
  6. nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
Phil.
  1. Rem fabulare.
Stas.
  1. Non tibi dicam dolo: