Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi
  2. ferentárium esse amicum inventum intellego.
Lesb.
  1. Abin hínc dierecte?
Stas.
  1. Si hercle ire occipiam, votes.
Lesb.
  1. Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.
Phil.
  1. Benigniorem, Lesbonice, te mihi,
  2. quam nunc experior esse, confido fore;
  3. nam et stulte facere et stulte fabularier,
  4. utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.
Stas.
  1. Verum hercle hic dicit.
Lesb.
  1. Oculum ego ecfodiam tibi,
  2. si verbum addideris.
Stas.
  1. Hercle qui dicam tamen;
  2. nam si sic non licebit, luscus dixero.
Phil.
  1. Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles
  2. vostras cum nostris factiones atque opes?