Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- dabitur opera.
- Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet;
- Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.—
- Non optuma haec sunt, neque ut ego aequom censeo;
- verum meliora sunt quam quae deterruma.
- sed hoc me únum consolatur atque animum meum,
- quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet
- consulit advorsum filium, nugas agit:
- miser ex animo fit, factius nihilo facit.
- suae senectúti is acriorem hiemem parat,
- quom illam importunam tempestatem conciet.
- sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum
- ipse exit Lesbonicus cum servo foras.
- Minus quíndecim dies sunt, quom pro hisce aedibus
- minas quadraginta accepisti a Callicle.
- estne hoc quod dico, Stasime?