Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Patiundumst, pater;
- et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.
- Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui,
- historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;
- verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum
- video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico:
- tibi permitto; posce, duce.
- Di te servassint mihi.
- sed adde ad istam gratiam unum.
- Quid id est autem unum?
- Eloquar.
- tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas.
- Eccere.
- Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.
- gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.
- Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium.