Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ét istuc et si ámplius vís dari, dábitur.”
  2. ibi ílla pendentém ferit: iam amplius orat;
  3. nón satis id ést mali, ni ámplius étiam,
  4. quód ecbibit, quód comest, quód facit súmpti.
  5. nóx datur: dúcitur fámilia tóta,
  6. véstiplica, unctor, auri custos, flabelliferae, sandaligerulae,
  7. cantrices, cistellatrices, nuntii, renuntii,
  8. raptóres panis et peni;
  9. fit ípse, dum illis comis est, inóps amator.
  10. haec égo quom ago cúm meo animo ét recolo,
  11. ubi quí eget, quam preti sít parvi:
  12. apagé te, Amor, nón places níl te utor;
  13. quamquam íllud est dúlce, esse ét bibere,
  14. Amór amara dát tamen, satis quod aegre sit:
  15. fugit fórum, fugitat suos cógnatos,
  16. fugat ípsus se ab suo cóntutu,
  17. neque eúm sibi amicum vólunt dici.
  18. millé modis, Amor, ignórandu'signorandus es ,
  19. procul abhibendu'sabhibendus es atque abstandu'sabstandus es ,