Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt,
- ego me fecisse confiteor, Megaronides.
- em mea malefacta, em meam aváritiam tibi;
- hascine propter res maledicas famas ferunt.
- παῦσαι, vicisti castigatorem tuom:
- occlusti linguam, nihil est quod respondeam.
- Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves
- communicesque hanc mecum meam provinciam.
- Polliceor operam.
- Ergo ubi eris paulo post?
- Domi.
- Numquid vis?
- Cures tuam fidem.
- Fíet sedulo.
- Sed quid ais?
- Quid vis?
- Vbi nunc adulescens habet?
- Posticulum hoc recepit, quom aedis vendidit.
- Istuc volebam scire. i sane nunciam.