Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. paene ille ignavos funditus pessum dedit.
Meg.
  1. Quidum?
Cal.
  1. Quia, ruri dum sum ego unos sex dies,
  2. me apsente atque insciente, inconsultu meo,
  3. aedis venalis hasce inscripsit litteris.
Meg.
  1. Adesurivit magis et ínhiavit acrius
  2. lupus, observavit dum dormitarent canes:
  3. gregem universum voluit totum avortere.
Cal.
  1. Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes.
  2. sed nunc rogare ego vicissim te volo:
  3. quid fuit officium meum me facere? face sciam;
  4. utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit,
  5. adversum quam eius me opsecravisset pater,
  6. an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus?
  7. qui emisset, eius essetne ea pecunia?
  8. emi egomet potius aedis, argentum dedi
  9. thensauri causa, ut salvom amico traderem.
  10. neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae:
  11. illi redemi rusum, a me argentum dedi.